Mosaico decorativo

Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus

  • Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 28)

  • Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)

  • Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)

  • Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, (Actus Apostolorum 1, 21)

  • Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. (Actus Apostolorum 2, 17)

  • Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: (Actus Apostolorum 2, 22)

  • quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. (Actus Apostolorum 2, 24)

  • Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: (Actus Apostolorum 2, 30)

  • Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)

  • Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Actus Apostolorum 2, 34)

  • Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. (Actus Apostolorum 2, 36)

  • Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. (Actus Apostolorum 2, 39)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina