Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus
Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël: (Prophetia Ezechielis 29, 6)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum. (Prophetia Ezechielis 29, 8)
Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum. (Prophetia Ezechielis 29, 9)
Quia hæc dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant. (Prophetia Ezechielis 29, 13)
Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 29, 16)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti: et accipiet multitudinem ejus, et deprædabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius, (Prophetia Ezechielis 29, 19)
et operi quo servivit adversus eam: dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 29, 20)
In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 29, 21)
Fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ululate: Væ, væ diei ! (Prophetia Ezechielis 30, 2)
Hæc dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Ægyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum. (Prophetia Ezechielis 30, 6)
et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Ægypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus. (Prophetia Ezechielis 30, 8)
Hæc dicit Dominus Deus: Cessare faciam multitudinem Ægypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis. (Prophetia Ezechielis 30, 10)