Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus
Et ponam solium meum in Ælam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 38)
In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 49, 39)
Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ. (Liber Ieremiae 50, 1)
In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent: (Liber Ieremiae 50, 4)
Et erit Chaldæa in prædam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus. (Liber Ieremiae 50, 10)
Propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus, sicut visitavi regem Assur: (Liber Ieremiae 50, 18)
In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quæretur iniquitas Israël, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis quos reliquero. (Liber Ieremiae 50, 20)
Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita: dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus, et fac juxta omnia quæ præcepi tibi. (Liber Ieremiae 50, 21)
Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldæorum. (Liber Ieremiae 50, 25)
Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus. (Liber Ieremiae 50, 30)
Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ. (Liber Ieremiae 50, 31)
Hæc dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent: nolunt dimittere eos. (Liber Ieremiae 50, 33)