Mosaico decorativo

Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus

  • qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 17)

  • et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. (Liber Isaiae 66, 20)

  • Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 21)

  • Quia sicut cæli novi et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. (Liber Isaiae 66, 22)

  • Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. (Liber Isaiae 66, 23)

  • Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. (Liber Ieremiae 1, 6)

  • Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris. (Liber Ieremiae 1, 7)

  • Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 1, 8)

  • Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: (Liber Ieremiae 1, 9)

  • Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. (Liber Ieremiae 1, 12)

  • Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ: (Liber Ieremiae 1, 14)

  • quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda: (Liber Ieremiae 1, 15)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina