Mosaico decorativo

Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus

  • Cumque cœpissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam: et percussi sunt. (Liber II Paralipomenon 20, 22)

  • Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum lætitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis. (Liber II Paralipomenon 20, 27)

  • Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël. (Liber II Paralipomenon 20, 29)

  • Quievitque regnum Josaphat, et præbuit ei Deus pacem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 20, 30)

  • Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens: Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis. (Liber II Paralipomenon 20, 37)

  • Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore. (Liber II Paralipomenon 21, 7)

  • Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda, (Liber II Paralipomenon 21, 12)

  • ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua. (Liber II Paralipomenon 21, 14)

  • Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Æthiopibus: (Liber II Paralipomenon 21, 16)

  • Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. (Liber II Paralipomenon 21, 18)

  • Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab. (Liber II Paralipomenon 22, 7)

  • Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. (Liber II Paralipomenon 23, 3)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina