Mosaico decorativo

Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus

  • Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis. (Liber I Samuelis 12, 5)

  • Et ait Samuel ad populum: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Ægypti. (Liber I Samuelis 12, 6)

  • quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto, et collocavit eos in loco hoc. (Liber I Samuelis 12, 8)

  • Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter. (Liber I Samuelis 12, 11)

  • Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. (Liber I Samuelis 12, 12)

  • Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem. (Liber I Samuelis 12, 13)

  • Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro. (Liber I Samuelis 12, 16)

  • Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. (Liber I Samuelis 12, 18)

  • Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum. (Liber I Samuelis 12, 22)

  • Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum: (Liber I Samuelis 13, 13)

  • sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus. (Liber I Samuelis 13, 14)

  • Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis. (Liber I Samuelis 14, 6)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina