Encontrados 749 resultados para: Dominum
Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, (Liber Ecclesiasticus 51, 8)
Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meæ, et in tempore superborum, sine adjutorio. (Liber Ecclesiasticus 51, 14)
Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum ; blasphemaverunt Sanctum Israël ; abalienati sunt retrorsum. (Liber Isaiae 1, 4)
Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur. (Liber Isaiae 1, 28)
Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)
In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. (Liber Isaiae 6, 1)
Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. (Liber Isaiae 6, 5)
Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. (Liber Isaiae 7, 12)
Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester: (Liber Isaiae 8, 13)
Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)
Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. (Liber Isaiae 9, 13)
Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos ; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. (Liber Isaiae 10, 20)
