Encontrados 855 resultados para: Dominum Expositionem Manuum
in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum: venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur. (Liber Ieremiae 50, 5)
Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti. (Liber Ieremiae 50, 24)
Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum: consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: juxta omnia quæ fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël. (Liber Ieremiae 50, 29)
Sade. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion: Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. (Lamentationes 2, 18)
Nun. Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum. (Lamentationes 3, 40)
Nun. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos. (Lamentationes 3, 41)
Thau. Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. (Lamentationes 3, 64)
Beth. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ! (Lamentationes 4, 2)
Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem. (Liber Baruch 1, 13)
Peccavimus ante Dominum Deum nostrum, et non credidimus, diffidentes in eum: (Liber Baruch 1, 17)
A die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti, usque ad diem hanc, eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum: et dissipati recessimus, ne audiremus vocem ipsius: (Liber Baruch 1, 19)
Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. (Liber Baruch 4, 21)
