Encontrados 1152 resultados para: Domino
dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam: ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur: (Liber Iudith 8, 17)
Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: (Liber Iudith 9, 1)
et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo. (Liber Iudith 10, 20)
Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo? (Liber Iudith 12, 13)
Porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram. (Liber Iudith 13, 23)
Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens: (Liber Iudith 16, 1)
Incipite Domino in tympanis ; cantate Domino in cymbalis ; modulamini illi psalmum novum: exaltate, et invocate nomen ejus. (Liber Iudith 16, 2)
Hymnum cantemus Domino ; hymnum novum cantemus Deo nostro. (Liber Iudith 16, 15)
Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan. (Liber Iob 1, 6)
et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)
Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, (Liber Iob 2, 1)
Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. (Liber Iob 3, 19)