Encontrados 727 resultados para: Domine
Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo. (Liber Thobis 3, 14)
Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me. (Liber Thobis 3, 15)
Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. (Liber Thobis 3, 16)
Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me. (Liber Thobis 6, 3)
Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt. (Liber Thobis 8, 7)
Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. (Liber Thobis 8, 9)
Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. (Liber Thobis 8, 10)
et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus. (Liber Thobis 8, 17)
Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra. (Liber Thobis 8, 19)
Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum. (Liber Thobis 11, 17)
Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum : (Liber Thobis 13, 1)
Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. (Liber Iudith 5, 5)
