Encontrados 749 resultados para: Domine Dominorum Agnus
Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui. (Liber II Paralipomenon 6, 42)
et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo. (Liber II Paralipomenon 14, 11)
ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cælo, et dominaris cunctis regnis gentium: in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. (Liber II Paralipomenon 20, 6)
Domine Deus Israël, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc. (Liber Esdrae 9, 15)
et dixi : Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua : (Liber Nehemiae 1, 5)
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis. (Liber Nehemiae 1, 11)
Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia : sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me. (Liber Nehemiae 6, 14)
Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum : terram, et universa quæ in ea sunt : maria, et omnia quæ in eis sunt : et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat. (Liber Nehemiae 9, 6)
Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldæorum, et posuisti nomen ejus Abraham : (Liber Nehemiae 9, 7)
Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum. (Liber Nehemiae 13, 29)
dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium. (Liber Thobis 3, 2)
Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. (Liber Thobis 3, 3)