Mosaico decorativo

Encontrados 8719 resultados para: Dom

  • Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est. (Epistula I ad Corinthios 6, 17)

  • Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: (Epistula I ad Corinthios 7, 10)

  • Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. (Epistula I ad Corinthios 7, 12)

  • Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. (Epistula I ad Corinthios 7, 17)

  • Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. (Epistula I ad Corinthios 7, 22)

  • De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)

  • Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. (Epistula I ad Corinthios 7, 32)

  • Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 34)

  • Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. (Epistula I ad Corinthios 7, 35)

  • Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. (Epistula I ad Corinthios 7, 39)

  • Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): (Epistula I ad Corinthios 8, 5)

  • nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. (Epistula I ad Corinthios 8, 6)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina