Encontrados 8719 resultados para: Dom
Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi? (Prophetia Zachariae 4, 4)
Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. (Prophetia Zachariae 4, 5)
Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 4, 6)
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Prophetia Zachariae 4, 8)
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. (Prophetia Zachariae 4, 9)
Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. (Prophetia Zachariae 4, 10)
Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. (Prophetia Zachariae 4, 13)
Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ. (Prophetia Zachariae 4, 14)
Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. (Prophetia Zachariae 5, 4)
Et dixit ad me: Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. (Prophetia Zachariae 5, 11)
Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc, domine mi? (Prophetia Zachariae 6, 4)
Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quatuor venti cæli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ. (Prophetia Zachariae 6, 5)