Encontrados 8719 resultados para: Dom
Et respondit Aggæus, et dixit: Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum: et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt. (Prophetia Aggaei 2, 15)
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. (Prophetia Aggaei 2, 16)
Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum: et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. (Prophetia Aggaei 2, 18)
Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. (Prophetia Aggaei 2, 19)
Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vigesima et quarta mensis, dicens: (Prophetia Aggaei 2, 21)
In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus: et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 24)
In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens: (Prophetia Zachariae 1, 1)
Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. (Prophetia Zachariae 1, 2)
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 1, 3)
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes: Hæc dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 1, 4)
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis? (Prophetia Zachariae 1, 6)
In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens: (Prophetia Zachariae 1, 7)