Encontrados 8719 resultados para: Dom
Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam. (Prophetia Ionae 1, 9)
Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)
Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti. (Prophetia Ionae 1, 14)
Et timuerunt viri timore magno Dominum: et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota. (Prophetia Ionae 1, 16)
Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. (Prophetia Ionae 2, 1)
Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis, (Prophetia Ionae 2, 2)
et dixit: Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam. (Prophetia Ionae 2, 3)
Ad extrema montium descendi ; terræ vectes concluserunt me in æternum: et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus. (Prophetia Ionae 2, 7)
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum: ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 8)
Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quæcumque vovi, reddam pro salute Domino. (Prophetia Ionae 2, 10)
Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam. (Prophetia Ionae 2, 11)
Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: (Prophetia Ionae 3, 1)