Encontrados 8719 resultados para: Dom
Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)
factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)
Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. (Prophetia Ezechielis 2, 1)
et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: (Prophetia Ezechielis 2, 4)
si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 2, 5)
Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 2, 6)
Tu autem, fili hominis, audi quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum, et comede quæcumque ego do tibi. (Prophetia Ezechielis 2, 8)
Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos. (Prophetia Ezechielis 3, 4)
Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël: (Prophetia Ezechielis 3, 5)
domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde. (Prophetia Ezechielis 3, 7)
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 3, 9)
et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant. (Prophetia Ezechielis 3, 11)