Encontrados 8719 resultados para: Dom
Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. (Liber Isaiae 51, 20)
Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ: non adjicies ut bibas illum ultra. (Liber Isaiae 51, 22)
Quia hæc dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. (Liber Isaiae 52, 3)
Quia hæc dicit Dominus Deus: In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. (Liber Isaiae 52, 4)
Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur. (Liber Isaiae 52, 5)
Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion. (Liber Isaiae 52, 8)
Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum ; redemit Jerusalem. (Liber Isaiae 52, 9)
Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. (Liber Isaiae 52, 10)
Recedite, recedite ; exite inde, pollutum nolite tangere ; exite de medio ejus ; mundamini, qui fertis vasa Domini. (Liber Isaiae 52, 11)
Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis ; præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël. (Liber Isaiae 52, 12)
Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? (Liber Isaiae 53, 1)
Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit: et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. (Liber Isaiae 53, 6)