Encontrados 8719 resultados para: Dom
et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)
Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: (Liber Isaiae 38, 4)
Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos, (Liber Isaiae 38, 5)
Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: (Liber Isaiae 38, 7)
Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. (Liber Isaiae 38, 11)
Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)
Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. (Liber Isaiae 38, 16)
Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini. (Liber Isaiae 38, 20)
Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? (Liber Isaiae 38, 22)
Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. (Liber Isaiae 39, 2)
Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis. (Liber Isaiae 39, 4)
Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. (Liber Isaiae 39, 5)