Encontrados 8719 resultados para: Dom
Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? (Liber Psalmorum 143, 3)
Domine, inclina cælos tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt. (Liber Psalmorum 143, 5)
Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus. (Liber Psalmorum 143, 15)
Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. (Liber Psalmorum 144, 3)
Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. (Liber Psalmorum 144, 8)
Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. (Liber Psalmorum 144, 9)
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. (Liber Psalmorum 144, 10)
Regnum tuum regnum omnium sæculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 144, 13)
Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. (Liber Psalmorum 144, 14)
Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. (Liber Psalmorum 144, 15)
Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 144, 17)
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. (Liber Psalmorum 144, 18)