Mosaico decorativo

Encontrados 8719 resultados para: Dom

  • Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. (Liber II Regum 19, 30)

  • De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber II Regum 19, 31)

  • Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio. (Liber II Regum 19, 32)

  • Per viam qua venit, revertetur: et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. (Liber II Regum 19, 33)

  • Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit, (Liber II Regum 19, 35)

  • In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives. (Liber II Regum 20, 1)

  • Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens: (Liber II Regum 20, 2)

  • Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. (Liber II Regum 20, 3)

  • Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens: (Liber II Regum 20, 4)

  • Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)

  • Dixerat autem Ezechias ad Isaiam: Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini? (Liber II Regum 20, 8)

  • Cui ait Isaias: Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est: vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? (Liber II Regum 20, 9)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina