Mosaico decorativo

Encontrados 8719 resultados para: Dom

  • Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. (Liber II Samuelis 24, 17)

  • Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusæi. (Liber II Samuelis 24, 18)

  • Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem præceperat ei Dominus. (Liber II Samuelis 24, 19)

  • et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et ædificem altare Domino, et cesset interfectio quæ grassatur in populo. (Liber II Samuelis 24, 21)

  • Et ait Areuna ad David: Accipiat, et offerat dominus meus rex sicut placet ei: habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum. (Liber II Samuelis 24, 22)

  • Omnia dedit Areuna rex regi: dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum. (Liber II Samuelis 24, 23)

  • Cui respondens rex, ait: Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta: (Liber II Samuelis 24, 24)

  • et ædificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica: et propitiatus est Dominus terræ, et cohibita est plaga ab Israël. (Liber II Samuelis 24, 25)

  • Dixerunt ergo ei servi sui : Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. (Liber I Regum 1, 2)

  • Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat ? (Liber I Regum 1, 11)

  • Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei : Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillæ tuæ, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo ? quare ergo regnat Adonias ? (Liber I Regum 1, 13)

  • Quæ respondens, ait : Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo. (Liber I Regum 1, 17)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina