Mosaico decorativo

Encontrados 8719 resultados para: Dom

  • Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. (Liber I Samuelis 3, 1)

  • lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)

  • Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. (Liber I Samuelis 3, 4)

  • Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. (Liber I Samuelis 3, 6)

  • Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. (Liber I Samuelis 3, 7)

  • Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, (Liber I Samuelis 3, 8)

  • et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. (Liber I Samuelis 3, 9)

  • Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. (Liber I Samuelis 3, 10)

  • Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus. (Liber I Samuelis 3, 11)

  • In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo. (Liber I Samuelis 3, 12)

  • Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos. (Liber I Samuelis 3, 13)

  • Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum. (Liber I Samuelis 3, 14)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina