Encontrados 8719 resultados para: Dom
Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. (Liber Genesis 30, 22)
Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. (Liber Genesis 30, 24)
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ. (Liber Genesis 30, 30)
maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. (Liber Genesis 31, 3)
Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)
Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? (Liber Genesis 31, 30)
ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est. (Liber Genesis 31, 35)
et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te. (Liber Genesis 31, 37)
Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. (Liber Genesis 31, 41)
Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, (Liber Genesis 31, 49)
Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: (Liber Genesis 32, 3)
præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. (Liber Genesis 32, 4)