Encontrados 8719 resultados para: Dom
loquerisque in conspectu Domini Dei tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi: non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui. (Liber Deuteronomii 26, 13)
Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut præcepisti mihi. (Liber Deuteronomii 26, 14)
Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia: et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. (Liber Deuteronomii 26, 16)
Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio. (Liber Deuteronomii 26, 17)
Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius: (Liber Deuteronomii 26, 18)
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. (Liber Deuteronomii 26, 19)
Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, (Liber Deuteronomii 27, 2)
ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. (Liber Deuteronomii 27, 3)
et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, (Liber Deuteronomii 27, 5)
et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, (Liber Deuteronomii 27, 6)
et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 27, 7)
Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui: (Liber Deuteronomii 27, 9)