Encontrados 17 resultados para: Doce
Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere. (Liber Proverbiorum 9, 9)
Doce filium tuum, et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas. (Liber Ecclesiasticus 30, 13)
Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. (Evangelium secundum Lucam 11, 1)
Præcipe hæc, et doce. (Epistula I ad Timotheum 4, 11)
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. (Epistula I ad Timotheum 6, 2)