Encontrados 893 resultados para: Dio
Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te. (Liber Nehemiae 6, 10)
Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. (Liber Nehemiae 7, 4)
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo. (Liber Nehemiae 12, 45)
Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. (Liber Thobis 5, 27)
Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. (Liber Thobis 6, 14)
Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. (Liber Thobis 7, 1)
Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es. (Liber Thobis 7, 20)
Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. (Liber Thobis 11, 1)
Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. (Liber Thobis 11, 11)
Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt. (Liber Thobis 11, 21)
Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. (Liber Thobis 14, 4)
Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum. (Liber Thobis 14, 16)