Encontrados 541 resultados para: Dies Dominica
Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ. (Liber Iob 33, 25)
Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria: (Liber Iob 36, 11)
Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies? (Liber Psalmorum 7, 12)
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. (Liber Psalmorum 18, 3)
Quis est homo qui vult vitam ; diligit dies videre bonos? (Liber Psalmorum 33, 13)
Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. (Liber Psalmorum 36, 13)
Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit. (Liber Psalmorum 36, 18)
Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. (Liber Psalmorum 38, 6)
Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? (Liber Psalmorum 41, 11)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 54, 24)
Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis. (Liber Psalmorum 60, 7)
Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. (Liber Psalmorum 72, 10)