Encontrados 2423 resultados para: Dies Domini
Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. (Liber Numeri 27, 4)
et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. (Liber Numeri 27, 17)
Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. (Liber Numeri 28, 6)
Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. (Liber Numeri 28, 7)
Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, (Liber Numeri 28, 16)
Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 18)
Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. (Liber Numeri 28, 24)
Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo. (Liber Numeri 28, 25)
Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 26)
Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. (Liber Numeri 29, 1)
Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 29, 7)
Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. (Liber Numeri 31, 3)