Mosaico decorativo

Encontrados 2423 resultados para: Dies Domini

  • Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei. (Prophetia Ezechielis 44, 26)

  • Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini: et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis. (Prophetia Ezechielis 45, 4)

  • Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo. (Prophetia Ezechielis 45, 25)

  • Et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portæ meridianæ: porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ, egrediatur per viam portæ aquilonis. Non revertetur per viam portæ per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. (Prophetia Ezechielis 46, 9)

  • Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi. (Prophetia Ezechielis 46, 24)

  • Hæ autem erunt primitiæ sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia: et erit sanctuarium Domini in medio ejus. (Prophetia Ezechielis 48, 10)

  • Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)

  • Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)

  • et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)

  • Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, (Prophetia Danielis 3, 49)

  • Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 57)

  • Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 58)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina