Encontrados 2423 resultados para: Dies Domini
precare ante faciem Domini, et minue offendicula. (Liber Ecclesiasticus 17, 22)
Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se ! (Liber Ecclesiasticus 17, 28)
Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. (Liber Ecclesiasticus 23, 28)
Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 31)
Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor. (Liber Ecclesiasticus 24, 11)
Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. (Liber Ecclesiasticus 27, 4)
Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. (Liber Ecclesiasticus 29, 26)
Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus. (Liber Ecclesiasticus 30, 26)
Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole? (Liber Ecclesiasticus 33, 7)
A Domini scientia separati sunt, facto sole, et præceptum custodiente. (Liber Ecclesiasticus 33, 8)