Encontrados 94 resultados para: Dicunt
Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 33)
et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 16)
quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 31)
Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 21)
In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, (Evangelium secundum Matthaeum 22, 23)
dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)
Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)
Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 13)
Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 23)
Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. (Evangelium secundum Marcum 1, 30)
Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? (Evangelium secundum Marcum 2, 18)
et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te. (Evangelium secundum Marcum 3, 32)