Encontrados 227 resultados para: Dico

  • Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas. (Liber Deuteronomii 8, 19)

  • prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 30, 18)

  • Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus. (Liber II Regum 7, 12)

  • Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. (Liber Psalmorum 44, 2)

  • nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni: (Liber II Maccabaeorum 14, 7)

  • Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)

  • et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)

  • suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens ; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo ; (Liber Isaiae 44, 26)

  • qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam ; (Liber Isaiae 44, 27)

  • qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis ; qui dico Jerusalem: Ædificaberis, et templo: Fundaberis. (Liber Isaiae 44, 28)

  • Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo: ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ. (Liber Ieremiae 34, 17)

  • Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina