Encontrados 948 resultados para: Dicit

  • Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. (Epistula ad Romanos 11, 9)

  • non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)

  • Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. (Epistula ad Romanos 14, 11)

  • Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. (Epistula ad Romanos 15, 10)

  • Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 12)

  • Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit? (Epistula I ad Corinthios 9, 8)

  • an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)

  • Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)

  • In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus. (Epistula I ad Corinthios 14, 21)

  • Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. (Epistula I ad Corinthios 14, 34)

  • qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)

  • Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: (Epistula II ad Corinthios 6, 17)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina