Encontrados 948 resultados para: Dicit
Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. (Evangelium secundum Ioannem 2, 4)
Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. (Evangelium secundum Ioannem 2, 5)
Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. (Evangelium secundum Ioannem 2, 7)
Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. (Evangelium secundum Ioannem 2, 8)
et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. (Evangelium secundum Ioannem 2, 10)
Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci? (Evangelium secundum Ioannem 3, 4)
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. (Evangelium secundum Ioannem 4, 7)
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 9)
Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 10)
Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? (Evangelium secundum Ioannem 4, 11)
Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. (Evangelium secundum Ioannem 4, 15)
Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. (Evangelium secundum Ioannem 4, 16)
