Encontrados 948 resultados para: Dicit
Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 20)
Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 37)
Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 44)
Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 15)
Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 22)
Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; (Evangelium secundum Matthaeum 19, 18)
Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 20)
Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 6)
Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 7)
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
