Mosaico decorativo

Encontrados 948 resultados para: Dicit

  • Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus. (Prophetia Ezechielis 16, 44)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu et filiæ tuæ. (Prophetia Ezechielis 16, 48)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum: (Prophetia Ezechielis 16, 59)

  • et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. (Prophetia Ezechielis 17, 3)

  • Dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus? (Prophetia Ezechielis 17, 9)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur. (Prophetia Ezechielis 17, 16)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et fœdus quod prævaricatus est, ponam in caput ejus. (Prophetia Ezechielis 17, 19)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem. (Prophetia Ezechielis 17, 22)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël. (Prophetia Ezechielis 18, 3)

  • Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? (Prophetia Ezechielis 18, 23)

  • Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite. (Prophetia Ezechielis 18, 32)

  • Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 3)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina