Encontrados 326 resultados para: Dicentes
Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 31)
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 14)
Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes: Numquam apparuit sic in Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 33)
Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 12)
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 10)
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 38)
Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)
Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 33)
