Encontrados 5132 resultados para: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)
dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum: (Liber II Maccabaeorum 7, 16)
tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit. (Liber II Maccabaeorum 7, 17)
tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris. (Liber II Maccabaeorum 7, 19)
Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: (Liber II Maccabaeorum 7, 20)
Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei præbiturum. (Liber II Maccabaeorum 7, 24)
Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo. (Liber II Maccabaeorum 7, 26)
Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus: (Liber II Maccabaeorum 7, 34)
Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. (Liber II Maccabaeorum 7, 37)
Novissime autem post filios, et mater consumpta est. (Liber II Maccabaeorum 7, 41)
maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis ejus ubique diffundebatur. (Liber II Maccabaeorum 8, 7)
Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere prospere, ad Ptolemæum ducem Cœlesyriæ et Phœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis. (Liber II Maccabaeorum 8, 8)