Encontrados 5132 resultados para: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis. (Liber Psalmorum 118, 78)
Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua. (Liber Psalmorum 118, 87)
Mem. Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 97)
A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. (Liber Psalmorum 118, 102)
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 109)
Samech. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. (Liber Psalmorum 118, 113)
Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam. (Liber Psalmorum 118, 126)
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. (Liber Psalmorum 118, 136)
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. (Liber Psalmorum 118, 150)
Res. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 153)
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. (Liber Psalmorum 118, 163)
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. (Liber Psalmorum 118, 165)