Encontrados 5132 resultados para: Deuteronomy I Moses Autem Legem
cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. (Liber Psalmorum 77, 37)
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam. (Liber Psalmorum 77, 38)
Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. (Liber Psalmorum 78, 13)
Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat. (Liber Psalmorum 81, 1)
Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. (Liber Psalmorum 81, 7)
Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. (Liber Psalmorum 87, 16)
Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. (Liber Psalmorum 88, 10)
Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ; (Liber Psalmorum 88, 31)
misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea, (Liber Psalmorum 88, 34)
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. (Liber Psalmorum 89, 10)
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit. (Liber Psalmorum 90, 7)
tu autem Altissimus in æternum, Domine. (Liber Psalmorum 91, 9)