Encontrados 1927 resultados para: Deus
Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, (Actus Apostolorum 15, 8)
Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. (Actus Apostolorum 15, 12)
Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. (Actus Apostolorum 15, 14)
Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16, 10)
Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, (Actus Apostolorum 17, 24)
Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, (Actus Apostolorum 17, 30)
Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, (Actus Apostolorum 19, 11)
Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. (Actus Apostolorum 21, 19)
At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: (Actus Apostolorum 22, 14)
Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? (Actus Apostolorum 23, 3)
Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? (Actus Apostolorum 26, 8)
dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. (Actus Apostolorum 27, 24)
