Encontrados 2412 resultados para: Deus Verbum
Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, (Liber Sapientiae 9, 1)
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? (Liber Sapientiae 9, 13)
Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. (Liber Sapientiae 12, 13)
per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud: quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)
Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)
Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)
Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)
Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. (Liber Ecclesiasticus 1, 33)
et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te: (Liber Ecclesiasticus 1, 39)
Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. (Liber Ecclesiasticus 2, 13)
Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios. (Liber Ecclesiasticus 3, 3)
Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)