Encontrados 1935 resultados para: Deus Promissionem
Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 30)
Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)
Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 3)
Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 4)
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 10)
Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)
Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 31)
sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)
Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. (Liber Leviticus 19, 36)
Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 20, 7)
Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. (Liber Leviticus 20, 24)
Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 23, 22)
