Encontrados 1935 resultados para: Deus Promissionem
sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. (Epistula ad Romanos 11, 8)
Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. (Epistula ad Romanos 11, 21)
Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. (Epistula ad Romanos 11, 23)
Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. (Epistula ad Romanos 11, 32)
Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)
Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. (Epistula ad Romanos 14, 3)
Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. (Epistula ad Romanos 14, 4)
Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: (Epistula ad Romanos 15, 5)
Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. (Epistula ad Romanos 15, 13)
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 15, 33)
Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. (Epistula ad Romanos 16, 20)
Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. (Epistula I ad Corinthios 1, 9)
