Encontrados 2668 resultados para: Deus Jerusalem
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 3, 4)
Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel: (Liber I Paralipomenon 3, 5)
Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)
Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)
Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. (Liber I Paralipomenon 5, 26)
Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 6, 10)
Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. (Liber I Paralipomenon 6, 15)
et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. (Liber I Paralipomenon 6, 32)
Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 8, 28)
et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. (Liber I Paralipomenon 8, 32)
Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. (Liber I Paralipomenon 9, 3)
Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 9, 34)