Encontrados 1968 resultados para: Deus Hebraeos Convivium
Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum. (Liber Iudith 6, 18)
Filii autem Israël, ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum. (Liber Iudith 7, 4)
dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum. (Liber Iudith 7, 13)
ut non dicant inter gentes: Ubi est Deus eorum? (Liber Iudith 7, 21)
non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. (Liber Iudith 8, 15)
Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. (Liber Iudith 8, 20)
ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. (Liber Iudith 8, 31)
Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: (Liber Iudith 9, 2)
et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. (Liber Iudith 9, 3)
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. (Liber Iudith 9, 10)
Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. (Liber Iudith 9, 17)
et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te. (Liber Iudith 9, 19)