Mosaico decorativo

Encontrados 1931 resultados para: Deus Azaria

  • non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. (Liber Iudith 8, 15)

  • Expectemus humiles consolationem ejus, et exquiret sanguinem nostrum de afflictionibus inimicorum nostrorum, et humiliabit omnes gentes, quæcumque insurgunt contra nos, et faciet illas sine honore Dominus Deus noster. (Liber Iudith 8, 20)

  • ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. (Liber Iudith 8, 31)

  • Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: (Liber Iudith 9, 2)

  • et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. (Liber Iudith 9, 3)

  • et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. (Liber Iudith 9, 10)

  • Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. (Liber Iudith 9, 17)

  • et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te. (Liber Iudith 9, 19)

  • Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. (Liber Iudith 10, 8)

  • et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere: ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. (Liber Iudith 11, 12)

  • et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi. (Liber Iudith 11, 17)

  • Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris: (Liber Iudith 11, 20)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina