Mosaico decorativo

Encontrados 2837 resultados para: Deus: Legatum David

  • Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 7)

  • Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 9)

  • Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. (Liber II Samuelis 15, 12)

  • Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israël sequitur Absalom. (Liber II Samuelis 15, 13)

  • Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. (Liber II Samuelis 15, 14)

  • Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethæus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. (Liber II Samuelis 15, 22)

  • Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. (Liber II Samuelis 15, 30)

  • Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel. (Liber II Samuelis 15, 31)

  • Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. (Liber II Samuelis 15, 32)

  • Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri: (Liber II Samuelis 15, 33)

  • Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem. (Liber II Samuelis 15, 37)

  • Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini. (Liber II Samuelis 16, 1)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina