Encontrados 2837 resultados para: Deus: Legatum David
quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum ædificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac. (Liber II Samuelis 7, 27)
Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona hæc. (Liber II Samuelis 7, 28)
Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum. (Liber II Samuelis 7, 29)
Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. (Liber II Samuelis 8, 1)
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. (Liber II Samuelis 8, 2)
Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. (Liber II Samuelis 8, 3)
Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus. (Liber II Samuelis 8, 4)
Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. (Liber II Samuelis 8, 5)
Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est. (Liber II Samuelis 8, 6)
Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. (Liber II Samuelis 8, 7)
Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis. (Liber II Samuelis 8, 8)
Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer, (Liber II Samuelis 8, 9)