Encontrados 636 resultados para: Deum

  • Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. (Actus Apostolorum 3, 8)

  • Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. (Actus Apostolorum 3, 9)

  • Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. (Actus Apostolorum 4, 19)

  • Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: (Actus Apostolorum 4, 24)

  • Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum. (Actus Apostolorum 6, 11)

  • qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. (Actus Apostolorum 7, 46)

  • Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. (Actus Apostolorum 8, 22)

  • religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. (Actus Apostolorum 10, 2)

  • Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. (Actus Apostolorum 10, 22)

  • Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. (Actus Apostolorum 10, 46)

  • Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)

  • His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam. (Actus Apostolorum 11, 18)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina